- PLOXIMUM
- PLOXIMUMItalis Transpadanis olim dicebatur capsum: Unde Catullus, Epigr. 98. v. 6. Gingivas ploximi habet veteris.Origine Graecâ, a πλέξις enim τρῶξις, πλέξιμον, ut a τρώξιμον; ex πλέξιμον autem ploximum fecêre Latini. Et quidem πλέγμα eiusmodi carrorum et cisiorum capsum Graecivocant, Hesychius, Eustathius, Alii, qui et πείρινθα. Υ῾περτερίην quoque Homerus, Od. ζ. v. 70. quod interpretantur Grammatici τὸ πλέγμα καὶ τὸ πῆγμα τῆς ἁμάξης; Sirpeas Latini alias. Ovid. l. 6. Fastor. v. 680.——— Et in plaustro sirpea lata fuit.Ubi male in vulgatis, scirpea etc. Vide supra Capsi, et infra Sirpi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.